Tractatus Physicus

Jacobi Rohaulti Tractatus Physicus
Gallice emissus Et Recens Latinitate donatus,
per Th. Bonetum D.M.
Cum Animadversionibus
Antonii Le Grand

Londini. Impensis G. Wells & A. Swalle. Bibliopolarum Londinensium. 1682

Dedicatory letter

Clarissimo Expertissimoque Viro
THOMÆ SHORT,
Medicinæ Doctori Collegii Medicorum Londini Socio, &c.

QUOD huic Tractatui Physico manum addiderim, Vir Clarissime, effecerimque ut nunc in lucem emendatior prodiret, non tam meæ curæ, quàm Aliorum Sedulitati acceptum feras, velim. Nonnulli enim Bono publico sedulò intenti, & quibus Studiorum propago cordi est, haud pati valuere, ut tam illustre Opus, tantique Authoris Lucubrationes diutius deformes exponerentur, ac toto propemodum corpore corruptæ manerent (An id Typographi incuria, an vero Translatoris vitio/ factum sit, animus expiscari non est) Quare ab iis pluries rogatus quatenus labefactatum Opus refarcirem, aptiorique Latinitate donarem, eorum voti lubens annui, & ut Affectum etiam testarer, Animadversionibus quibusdam auxi, quatenus non purgatius modò, sed & locupletius
appareret. Si Te præ cæteris, Vir Clarissime, cui hunc exilem Laborem meum consecrarem, elegerim, Eruditionis Tuæ Fama ac Amplitudo non suasit modo, sed tantùm non impulit. Neminem latet, quàm apprimè Artibus omnibus, quas Liberales nuncupant, instructus fis. Norunt Universi qui Te conveniunt, grataque tua Familiaritate fruuntur, quàm solerter Verum à Falso discernas, quam in persuadendo vim obtines, quàm certo Locorum situm exploratum habeas, quàm exactè Morborum spatia Forarumque periodos metiaris, quam denique in eruendis Astrorum influxi- bus peritiam præferas. Adeo ut cuncta quæ potentissimum Medicum constituunt (quippe apud Hebræos idem nomen & Gigantem & Medicum significat) ita possideas, ut meritò Dei minister habearis, ac Tutelaris Microcosmi Angelus iure audias. Unde quid mirum si morbi penè omnes Industriæ Tuæ cedant, & ad Tui conspectum ægri quodammodo reddantur? Quid mirum si tot effoetas Infiromorum vires tam feliciter restituas? Si fugientes Animas tam sæpe revoces, & cadaverascentes, ut ita dicam, Homines in Homines denunò refingas?

Full text